COA bombyx

COA bombyx
COA bombyx
texebat aliter et minus subtilem texturam dabat, quam Assyria: unde mulieres ex Assyrio bombycino gerebant vestes, viri ex Coo tautum, Plin. l. 11. c. 23. Proin Coa vestis, quâ denudabantur mulieres, non ex eo dicta, si Plinio credimus, quod e bombyce Coa conficeretur; sed quod in Coo Insul. texeretur ex Assyria bombyce. At vero simile hoc neutiquam: Loquitur enim, c. 22. eiusdem libri, de inventione bombycinae vestis, quam in Co prima texuit Pamphile quaedam: quae invenit ex bombyce bombycinum stamen evolvere et tenuissimam vestem inde texere; ex bombyce utique indigena, et quae in ipsa insula nascitur non quae ex Assyria illuc efferebatur. Unde enim Assyria bombyx in Coo? non ex Assyria bombyces ipsae in Europam afferebautur, ut nec ex India aut Serica, sed nema tantum. Praeterea Assyria bombyx si quae fmt, non alia fuerit, quam ex qua sibi vestes Assyrii, Medi et Persae conficiebant: quae eadem omnino cum Seica. Vestem itaque illam tenuem et pellucidam, quâ solâ mulieres utebantur, non etiam viri, ex Assyria bombyce textam eandem cum Serica esse oportet. Sed multa saepe miscet Auctor: ut qui ex bombyce Assyria, uti vocat, quae e vesparum, apumque genere erat, veram bombycem facit, quae inter erucas reponenda, et sola bombycinum fundit. Unde patert, nullam iam Assyriam
bombycem esse, sed Coam, quae in Ce Insul. nascebatur: ubi cum artifices non prius ex bombyce stamen bombyeinum eliquarent, quam evolâsset inde papilio, ut idem Plinius refert; non mirum, si non optimae notae bombycinum illud erat, ita ut vestes ex eo textas viros etiam usurpare non puderet. Necanda enim bombyx est, priusquam papilio prorumpat, ut optima habeatur et delicatissima metaxa: quod hodieque nostri Artifices faciunt, qui ardentissimo Soli expositas sic interficiunt in nido suo ac folliculo, aut in furno torrendas curant. Neque aha fuit natura aut origo Coarum bombycum atque Sericarum aut Indicarum, discrimen Artificum solum maior minorve peritia fecit, et Assyria bombyx, uti Plinius vocat, non alia a Serica fuit etc. Vide de his accurate agentem Claud. Salmasium, ad Tertulian. de Pallio, c. 3. et ad Solin. p. 143. ubi discrimen faciens inter vestem Ceam et Coam, illam ingenio Pamphilae, quae vestes ex Assyria bombyce textas redordiri rursusque texere invenerit, delicatiorem feminatum vestem, eandem cum Assyria, seu potius serica; istam ex Coisbombycibus, etiam viris usurpatam, fuisse contendit. Vide quoque in voce Co.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BOMBYLIUS seu BOMBYX quoque — BOMBYLIUS, seu BOMBYX quoque Graece Βομβυλιὸς, e genere vesparum seu apum, ceram facere dicitur Plinio l. 11. c. 22. qui eam male confundit cum bombyce, quae ex etucarum genere est et bombycinum a se gignit. Bombyx enim, quae ceram facit, telam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • queue — 1. (keue) s. f. 1°   Partie qui termine par derrière le corps de la plupart des animaux. •   C est dans cette île [Mindoro] que Struys dit avoir vu de ses propres yeux un homme qui avait une queue longue de plus d un pied, toute couverte d un… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • BOMBYCINA Vestis — bombycum opus, qui foliis involuti fila deducunt sericumque conficiunt: Ostendit enim, contra Virgilium, Plinium ac Marcellinum ex veterib. et hos sequutum Lipsium ad Tacitum, Salmasius ad pallium Tertulliani, etiam sericum, quod ex arborum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAMPHILA seu PAMPHILE — PAMPHILA, seu PAMPHILE in Ceo mulier, vestes bombycinas, ex Assyria bombyce textas redordiri rursusque texere prima invenit. Plin. l. 11. c. 22. ubi de bombycina veste: Prima eas redordiri, rursusque texere invenit Pamphile Latoifilta, non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”